라틴어 문장 검색

Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:22)
"Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:186)
Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:16)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
Ut autem aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est et, quocumque duxeris, trahitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:14)
Sit enim areola DEed datum temporis incrementum quam minimum, & erit Dd reciproce ut DE, adeoque directe ut CD.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 5:1)
Contra mediam fere porticum diaeta paulum recedit, cingit areolam, quae quattuor platanis inumbratur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 20:1)
areolam illam, porticus alam eademque omnia quae porticus adspicit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 21:2)
non, si cariosa vetustas dissolvent ossa favillis, fueritque cinisculus arens minimi mensura pugilli, nec, si vaga flamina et aurae vacuum per inane volantes tulerint cum pulvere nervos, hominem periisse licebit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti39)

SEARCH

MENU NAVIGATION